Nec pigebit autem me, sicubi haesito, quaerere; nec pudebit, sicubi erro, discere. [III 5] Proinde quisquis haec legit ubi pariter certus est, pergat mecum; ubi pariter haesitat, quaerat mecum; ubi errorem suum cognoscit, redeat ad me; ubi meum, reuocet me. Ita ingrediamur simul caritatis uiam tendentes ad eum de quo dictum est: Quaerite faciem eius semper. Et hoc placitum pium atque tutum coram domino deo nostro cum omnibus inierim qui ea quae scribo legunt et in omnibus scriptis meis maximeque in his ubi quaeritur unitas trinitatis, patris et filii et spiritus sancti, quia neque periculosius alicubi erratur, nec laboriosius aliquid quaeritur, nec fructuosius aliquid inuenitur.

View Resource in SCTA Reading Room: http://scta.lombardpress.org/#/res?resourceid=http://scta.info/resource/Augustine_DeTrinitate_I_b

Linked Data Metadata

dc11:title Nec pigebit autem me, sicubi haesito, quaerere; nec pudebit, sicubi erro, discere. [III 5] Proinde quisquis haec legit ubi pariter certus est, pergat mecum; ubi pariter haesitat, quaerat mecum; ubi errorem suum cognoscit, redeat ad me; ubi meum, reuocet me. Ita ingrediamur simul caritatis uiam tendentes ad eum de quo dictum est: Quaerite faciem eius semper. Et hoc placitum pium atque tutum coram domino deo nostro cum omnibus inierim qui ea quae scribo legunt et in omnibus scriptis meis maximeque in his ubi quaeritur unitas trinitatis, patris et filii et spiritus sancti, quia neque periculosius alicubi erratur, nec laboriosius aliquid quaeritur, nec fructuosius aliquid inuenitur.
http://scta.info/property/citation Augustinus, De Trinitate, I, c. 4, n. 7 (PL 42:824)
http://scta.info/property/fromWork http://scta.info/resource/DeTrinitate
http://scta.info/property/quotation Nec pigebit autem me, sicubi haesito, quaerere; nec pudebit, sicubi erro, discere. [III 5] Proinde quisquis haec legit ubi pariter certus est, pergat mecum; ubi pariter haesitat, quaerat mecum; ubi errorem suum cognoscit, redeat ad me; ubi meum, reuocet me. Ita ingrediamur simul caritatis uiam tendentes ad eum de quo dictum est: Quaerite faciem eius semper. Et hoc placitum pium atque tutum coram domino deo nostro cum omnibus inierim qui ea quae scribo legunt et in omnibus scriptis meis maximeque in his ubi quaeritur unitas trinitatis, patris et filii et spiritus sancti, quia neque periculosius alicubi erratur, nec laboriosius aliquid quaeritur, nec fructuosius aliquid inuenitur.
http://scta.info/property/quotationType http://scta.info/resource/Patristic
http://scta.info/property/quoteAuthor http://scta.info/resource/Augustine
http://scta.info/property/source http://scta.info/resource/adt-l1
rdf:type http://scta.info/resource/quotation