Utrum a parte rei in divinis sit aliqua non-identitas inter naturam Dei et
voluntatem divinam et ita de ceteris perfectionibus quae ponuntur in Deo vel Deus nec
moveat quod pluraliter loquar antequam habeatur quod ibi sit pluralitas, sine enim hac
improprietate loquendi non potest homo in hac materia leviter exprimere illud quod
vellet.