Siracusis mulier
quedam ultime senectutis omnibus
dyonisii tyranni exitum propter nimiam
morum acerbitatem et intolerabilia
honera uotis expetentibus
sola quotidie matutino
tempore deos ut incolumus ac sibi
superstes esset orabat quod
vbi is cognouit non debitam
sibi admiratus beniuolentiam
accessit eam et quid ita hoc
aut quo merito suo faceret interrogauit
ΒΆ Tum illa certa est
inquit ratio propositi mei puella
enim cum grauem tyrannum haberemus
carere eo cupiebam quo
interfecto aliquanto deterior arcem
occupauit eius quoque finiri
dominationem magis nam existimabam
tertium te superioribus Inportuniorem
habere cepimus rectorem
Itaque ne si tu fueris absumptus
deterior in locum tuum succedat
caput meum protua salute deuoueo.
tam facetam audaciam punire
dyonysius errubuit