Quid
prodest diligens vxoris custodia cum
vxor impudica seruari non possit: pudica
non debeat. Infida enim custos est
castitatis necessitas. Difficile custoditur quod plures
amant. Ad minorem miseriam domini
deformis habetur quam formosa seruatur: nihil
tutum est in quo totius populi vota suspirant.
Alius forma: alius ingenio: alius faceciis:
alius liberalitate sollicitat: aliquo modo ex
pugnatur quod vndique accersitur.