Charitas
patiens est: benigna est: charitas non
emulatur: non agit perperam: non inflatur: non est
ambitiosa: non querit que sua sunt: non irritatur: non
cogitat malum: non gaudet super iniquitatem:
congaudet autem veritati: omnia suffert: omnia credit:
omnia sperat: omnia sustinet.