plerique rei militaris
ignari pleniorem uictoriam
credunt si aduersarios
aut locorum angustiis aut armatorum
multitudine cicundederint
ut non inueniat aditum abscedendi
Sed clausis ex desperatione
crescit audacia et cum
spei nichil est summet arma
fortitudo libenter cupit. Ideoque
scipionis laudata est sententia. qui
dixit viam hostibus qua fugerent
minuendam Nam tunc
abscedendi aditu patefacto
mentes omnium ad prebenda terga
consentiunt. multi more pecudum
trucidantur nec insequentium
ullum periculum est cum uicti
quibus defendi potuerant arma
conuertunt. hoc genere quanto
facilius multitudo prosternitur
neque enim requirendus est numerus
vbi animus semel territus
non tam tela hostium cupit declinare
quam uultum ceterum clausi licet
exigui numero et infirmi
uiribus hoc ipso sunt tamen hostibus
pares quia desperantes fiunt
/ Aliud sibi non posse licere
Sed vna salus uictis nullam
sperare salutem