Non est
culpandus aliquis nisi ex culpa sua sit ingratus consilii aut praecepti ; fuit autem
Nicodemo revelatum tamquam consilium amico. Cum autem dictum est : Ite, docete omnes gentes baptizantes etc. ; omnibus
informandis expositum est praecepto. Unusquisque autem ex eo tempore debitor esse
coepit, quo ad ipsum per praedicationem institutio pervenit