"la" . "Quotegd-p1d25-Qd1e127" . . . . . . . "gd-p1d25-Qd1e127/critical" . "\n Perlectis sanctitatis tuae litteris gauisus sum, quod optatam salutem tuam earum relatu\n cognoui. De his autem, que in consequentibus insinuare eloquii tui sermo studuit,\n gratias ago Deo, quod sollicitudinem offitii pastoralis impendis, qualiterque\n ecclesiastica offitia ordinentur, perquiris; et licet omnia prudentiae tuae sint\n cognita, tamen quia affectu fraterno me consulis, ex parte, qua ualeo, expediam, et de\n omnibus ecclesiae gradibus quid ad quemque pertineat eloquar. §. 1. Ad hostiarium namque\n pertinent claues ecclesiae, ut aperiat et claudat templum Dei et omnia, que sunt intus\n extraque, custodiat; fideles recipiat, excommunicatos et infideles excipiat. §. 2. Ad\n exorcistam pertinet exorcismos memoriter retinere, manus-cpie super energuminos et\n catecuminos in exorzizando imponere. §. 3. Ad acolitum pertinet preparatio lumina-riorum\n in sacrario; ipse cereum portat, ipse suggesta pro eucharistia calicis preparat. §. 4.\n Ad psalmistam pertinet offitium canendi, dicere benedictiones, laudes, sacrificium,\n responsoria, et quicquid pertinet ad canendi peritiam. §. 5. Ad lectorem pertinet\n lectiones pronunciare, et ea, que prophetae uaticinauerunt, populis predicare. §. 6. Ad\n subdiaconum pertinet calicem et patenam ad altare Christi deferre et Leuitis tradere,\n eisque ministrare; urceolum quoque et aquamanile et manutergium tenere; episcopo et\n presbiteris et Leuitis pro lauandis ante altare manibus aquam prebere. §. 7. Ad diaconum\n pertinet assistere sacerdotibus, et ministrare in omnibus, que aguntur in sacramentis\n Christi: in baptismo scilicet, in crismate in patena et calice; oblationes quoque\n inferre et disponere in altari; componere etiam mensam Domini atque uestire, crucem\n ferre, et predicare euangelium et Apostolum. Nam sicut lectoribus uetus testamentum, ita\n diaconibus nouum predicare preceptum est. Ad ipsum quoque pertinet offitium precum et\n recitatio nominum; ipse premonet aures haberes ad Deum, ipse hortatur clamare**, ipse\n donat pacem et ipse annuntiat. §. 8. Ad presbiterum pertinet sacramentum corporis et\n sanguinis Domini in altario conficere, orationes dicere, et benedicere dona Dei. §. 9.\n Ad episcopum pertinet basilicarum consecratio, unctio altaris et confectio erismatis.\n Ipse predicta offitia distribuit et ordines ecclesiasticos, ipse sacras uirgines\n benedicit, et, dum precessit in singulis unusquisque, iste tamen est preordinator in\n cunctis. §. 10. Hi sunt ordines et ministeria clericorum, que tamen auctoritate\n pontificali in archidiaconi cura, et primicerii ac thesaurarii sollicitudine diuiduntur.\n §. 11. Archidiacono enim imperat subdiaconibus et Leuitis; ad quem pertinent ista\n ministeria: ordinatio uestiendi altaris a Leuitis, cura incensi et sacrificii necessaria\n sollicitudo, quis Leuitarum Apostolum et euangelium legat, quis preces dicat, seu responsoria in dominicis diebus aut solempnitatibus decantet.\n Sollicitudo quoque parrochiarum*** et ordinatio et iurgia ad eius pertinent curam, pro\n reparandis diocesanis basilicis ipse suggerit sacerdoti; ipse inquirit parrochias cum\n iussione episcopi et ornamenta uel res basilicarum uel parrochiarum, gesta libertatum\n ecclesiasticarum! episcopo idem refert, collectam pecuniam de communione ipse accipit et\n episcopo defert, et clericis partes proprias idem distribuit. Ab archidiacono nuntiantur\n episcopo excessus diaconorum, ipse denuntiat sacerdoti in sacrario ieiuniorum dies atque\n solempnitatum, et ab ipso publice in ecclesia predicatur****; quando uero archidiaconis\n absens est, uicem eius diaconus sequens adinplet. §. 12. Archipresbiter***** uero se\n esse sub archidiacono, eiusque preceptis, sicut episcopi sui, obedire sciat, et (quod aa\n eius specialiter ministerium pertinet), supra omnes presbiteros in ordine positos curam\n agere, et assidue in ecclesia stare, et, quando episcopi sui absentia contigerit, ipse\n eius uice missarum solempnia celebret et collectas dicat, uel cui ipse iniunxerit. §.\n 13. Ad primicerium pertinent acoliti, exorcistae, psalmistae atque lectores; signum\n quoque dandum pro offitio clericorum, pro uitae honestate, et offitium cantandi et\n peragendi sollicite, lectiones, psalmum, laudes, offertorium responsoria quis clericorum\n dicere debeat. Ordo quoque et modus psallendi in choro pro solempnitate temporum,\n ordinatio quoque pro luminaribus deportandis. Si quid etiam necessarium fueritp pro\n reparatione basilicarum, que sunt in urbe, ipse denuntieti sacerdoti; epistolas episcopi\n pro diebus ieiuniorum parrochianis per hostiarios ipse dirigat; clericos +, quos\n delinquere cognoscit, ipse distringat, quos uero emendare non ualet, eorum excessus ad\n agnitionem episcopi deferat; basilicarios ipse constituat, et matriculas ipse disponat.\n Quando autem primicerius absens est, ea, que dicta sunt, ipse exquirat, qui ei aut lege\n est proximus aut eruditioneff. §. 14. Ad thesaurarium pertinent hostiarii basilicarum\n ordinatio, incensi preparatio, cura erismatis conficiendi, cura baptisterii ordinandi,\n preparatio luminariorum in sacrario et sacrificiis .\n " . . . . .