http://scta.info/property/structureElementText
|
Episcopi, presbiteri, diaconi, secularibus indumentis non
utantur, nisi, ut condecet, tunica sacerdotali; sed neque dum ambulauerint in ciuitate,
aut in uia, aut inplateis, sine operimento presumant ambulare, preterquam si in itinere
longo ambulauerint, quia sicut mulier orans in ecclesiis non uelato capite deturpat
caputsuum, iuxta Apostolicam uocem, ita sacerdos sine operimento deturpat sacerdotium
suum. Quod si temere presumpserit contra statuta agere, communione priuetur, donecque
statuta sunt adinplere maturet.
|