"la" . "Quotegd-p2c33q3d5-Qd1e201" . . . . . . . "gd-p2c33q3d5-Qd1e201/critical" . "\n Si qui uero per Dei gratiam uocati primo quidem\n ostenderunt fidem suam deposito miliciae cingulo, post hec autem ad proprium uomitum\n reuersi sunt, ut et pecunias darent, et ambirent rursus ad miliciam, isti decem annis\n sint inter penitentes post primum triennium, quofuerint inter audientes. Ab omnibus uero\n illud precipueobseruetur, ut animus eorum et fructus penitenciae attendatur. Quicumque\n enim cum omni timore, et lacrimisperseuerantibus, et operibus bonis conuersationem\n suamnon uerbis solis, sed opere et ueritate demonstrant, cumtempus statutum a his fuerit\n inpletum, et orationibus iam ceperint conmunicare, licebit episcopo etiam humaniuscirca\n eos aliquid cogitare. Qui uero indifferentem habuerint lapsum, et sufficere sibi, quod\n ecclesiam introierint, arbitrantur, isti omnimodo tempora statuta conplebunt.\n " . . . . .