http://scta.info/property/structureElementText
|
Capite languescente facilius reliqua
corporis membra inficiuntur: sicut scriptum est: Omne caput languidum,
& omne cor merens, a planta pedis usque ad verticem non est in
eo sanitas. Quapropter manifestum est diabolum, (qui sicut Leo rugiens
circuit, querens quem deuoret) cordibus plebium suadere, ut doctoribus
atque pastoribus suis detractiones irrogent, vel eos accusent, ut plebes
languescentes (non tenentibus pastoribus frena eorum) lasciuiant, atque
in ima ruant, ut saltim sic periclitari possint. Multum uero distant dampna
morum a dampnis rerum temporalium, cum ista extra nos sint, illa vero
in nobis
|