"Liber II, Quaestio 57" . . . "https://github.com/scta-texts/olivicommentary" . . . . "3" . "Liber II, Liber II, Quaestio 57" . . . "Tertio, an in homine sit liberum arbitrium. Et hic, scilicet in responsione ad undevicesimum, tangitur quaestio quomodo in beatis et in purgatorio immobilitetur voluntas ad bonum et in damnatis ad malum. Et improbantur septem errores circa hoc dictum. Primus est quod intellectus in statibus alterius vitae nihil apprehendit cum discursu rationis. Secundus est quod voluntas in omnibus sequitur modum apprehensionis ita quod, si intellectus habet modum immobilem in apprehendendo, voluntas id (a) ipsum habet in volendo. Tertius quia voluntas angeli suo solo actu acquirit immobilitatem in bono vel in malo, voluntas vero nostra acquirit hoc ex eo quod per mortem datur sibi altitudo consimilis altitudini substantiarum separatarum et simul cum hoc ex defectu divinae influentiae seu gratiae trahentis ipsam ad bonum. Quartus est quod voluntas totaliter convertitur, quandocunque convertitur, quia est simplex. Quintus est quod sensitiva habet statum immobilem in omni statu alterius vitae. Sextus est quod error circa finem non potest emendari nisi per causam superiorem, potentem immediate influere in intellectum et voluntatem. Septimus est quod error circa finem non potest esse nisi perverso habitu voluntatis acquisito vel innato." . "0057" . "pjo-l2q57" . "Not Started" . . "0057" . . . .