"Liber II, Quaestio 58" . . . "https://github.com/scta-texts/olivicommentary" . . . . "3" . "Liber II, Liber II, Quaestio 58" . . . "Quarto, quaeritur an liberum arbitrium seu voluntas libera sit potentia passiva vel activa. Et in hac multae quaestiones aliae continentur: nam in responsione ad tertium decimum argumentum tangitur quaestio an corpora sensibilia possint per se generare species simplices et intellectuales in potentia nostrae mentis; et iterum an hoc possint per irradiationem intellectus agentis; et iterum, an quantitas aliquid reale addat ad formas aliorum praedicamentorum. Item, in responsione ad quartum decimum tangitur quaestio an omnes potentiae apprehensivae sint passivae. Et ad huius evidentiam pertractantur septem. Primo scilicet, quod actus potentiarum non sunt immediate ab obiectis. Secundo, quod non sunt a solis speciebus. Tertio, quod non partim ab eis et partim a potentiis. Quarto, quod ipsi actus sunt species seu similitudines obiectorum. Quinto, quod anima non potest in se generare species quae sint principia effectiva suorum actuum. Sexto, quod potentiae non possunt excitari ab (a) obiectis ad generandum huiusmodi species aut ad producendum suos actus. Septimo, quod potentiae sunt sufficientes ad efficiendum suos actus absque coefficentia facta ab obiectis vel speciebus. Haec tamen clarius et sanius pertractantur in tribus primis quaestionibus de actibus potentiarum animae infra scriptis. Item, in responsione ad duodecimam supprobationem quarti decimi argumenti tangitur quaestio an species imaginariae sint incorporales et inextensae. In responsione vero ad tertiam decimam tangitur quadruplex causa quare potentiae sensitivae (b), quamvis sint activae suorum actuum, indigeant organo." . "0058" . "pjo-l2q58" . "Not Started" . . "0058" . . . .