"Structure Element pl-l1d1c3-Qd1e417" . . "" . . . . . . . . . . . . . . . . . "6" . "Sententiae, Liber 1, Distinctio 1, Capitulum 3, pll1d1c3-d1e3728" . "pl-l1d1c3-Qd1e417" . . . "\n non ergo fruitur nobis, sed \n utitur. Si enim nec fruitur nobis nec utitur, non invenio, quomodo \n diligat nos. \n \n Neque tamen sic utitur nobis, ut nos aliis rebus. Nos \n enim res, quibus utimur, ad id referimus, ut Dei bonitate perfruamur: \n Deus vero ad suam bonitatem usum nostrum refert: ille enim \n miseretur nostri propter suam bonitatem, nos autem nobis invicem \n propter illius bonitatem; ille nostri miseretur, ut se perfruamur, \n nos vero nostri invicem miseremur, ut illo perfruamur. Cum enim \n nos alicuius miseremur et alicui consulimus, ad eius quidem facimus \n utilitatem eamque intuemur, sed et nostra fit consequens, cum \n misericordiam, quam aliis impedimus, non relinquit Deus sine \n mercede. Haec autem merces summa est, ut ipso perfruamur\n " . . . . .