"Structure Element pll1d46c1-Qd1e3534" . . . . . . . . . . . . . "6" . "Sententiae, Liber 1, Distinctio 46, Capitulum 1, pll1d46c1-d1e3509" . "pll1d46c1-Qd1e3534" . "Quaeritur ergo, quomodo accipiendum sit \n quod Apostolus de Domino ait: \n \n Qui vult omnes homines salvos fieri.\n I Tim. 2:4\n \n Cum enim non omnes salvi fiat, sed plures damnentur, \n videtur utique non fieri quod Deus vult fieri, humana scilicet \n impediente voluntate voluntatem Dei. Dominus quoque in Evangelio \n impiam civitatem compellans: \n \n Quoties, inquit, volui congregare \n filios tuos, sicut gallina congregat pullos suos sub \n alas et noluisti!\n Matthaeus 23:37\n \n Haec ita dicuntur, tamquam Dei voluntas superata \n sit hominum voluntate, et infirmissimis nolendo impedientibus, \n non potuerit facere potentissimus quod volebat. Ubi est ergo \n illa omnipotentia, quia \n \n in caelo et in terra, secundum Prophetam, \n omnia quaecumque voluit, fecit?\n Psalmus 113:11\n \n Et quomodo \n \n voluntati \n eius, secundum Apostolum nihil resistit,\n Romanos 9:19\n \n si colligere filios Ierusalem \n voluit, et non fecit?" . . . . .