"la" . "Quotepll2d7c6-Qd1e3531" . . . . . . . "pll2d7c6-Qd1e3531/critical" . "Vide, inquit, \n infirmae cogitationi quid possit occurrere; cur scilicet ista \n miracula etiam magicis artibus fiant; nam et magi Pharaonis serpentes \n fecerunt et alia. Sed illud est amplius admirandum, quomodo \n magorum potentia, quae serpentes facere potuit, ubi ad muscas \n minutissimas, scilicet cinifes, ventum est, omnino defecit; qua \n tertia plaga Aegyptus caedebatur. Ibi certe defecerunt magi dicentes: \n \n Digitus Dei est hic\n Exodus 7:8\n \n Unde intelligitur, nec ipsos quidem \n transgressores angelos et aereas potestates, in imam istam caliginem \n tanquam in sui generis carcerem ab illius sublimis aethereae \n puritatis habitatione detrusos, per quos magicae artes possunt quidquid \n possunt, valere aliquid, nisi data desuper potestate. Datur \n autem vel ad fallendos fallaces, sicut in Aegyptios -- et in ipsos \n etiam magos data est, ut in eorum spirituum operatione viderentur \n admirandi, a quibus fuerant damnandi - vel ad admonendos \n fideles, ne tale aliquid facere pro magno desiderent, propter quod \n etiam nobis in Scriptura sunt prodita; vel ad exercendam, probandam \n manifestandamque iustorum patientiam." . . . . .